Et ponebantur super eam duodecim panes azymi de simila, mundi valde, et ponebantur altrinsecus seni, et constabant singuli de duabus decimis ephi, quas Josephus duos assarios vocat. Et singulis superponebatur patena aurea, et super patenam pugillus thuris. Josephus dicit phialas aureas superpositas plenas thure. Hi diluculo Sabbati recentes et calidi imponebantur mensae, et erant ibi immoti usque ad Sabbatum sequens. Tunc illis sublatis, et toto thure incenso super altare, novi cum altero thure substituebantur. Sublatos vero soli sacerdotes comedebant, unde sacerdotales dicebantur. Vel etiam ideo, ut ait Josephus, quia Dominus praeceperat quod soli sacerdotes panes illos formarent, et coquerent, et ponerent in mensam, et tollerent, ipsi tamen postquam scilicet divites facti sunt, non observaverunt hoc. Dicebantur etiam panes propositionis, quia propositi erant coram Domino in memoriam sempiternam duodecim tribuum filiorum Israel. Vel porro positi scilicet per totam hebdomadam, vel in aeternum per successionem ponendi.